Actus Apostolorum*

Caput 1: 23

et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam
(* Traductions européennes)

Glose

Duos.Clemens refert hos duos qui ad sortem apostolatus statuti sunt, de numero septuaginta discipulorum fuisse.Qui cognominatus.In laude Barnabae immoratur: quia pro laude Matthaeus habet, quod sorte eligitur. Barnabae laus cumulatur, ne velut indignus repelli videretur: quod postea declaratum est; quia cum Paulo gentium apostolus ordinatur, illi officio reservatus.Justus.Aut Latinum est, aut Hebraeum: et interpretaturparcens,velelevatus. Et Matthiam,quidonatus,veldonum Deiinterpretatur: cui donum apostolatus a Domino collatum est, velDei pannusinterpretatur. Merito parvi transcenditur ille laude hominum qui justus erat, inquit Arator.